- FALX
- FALXapud Pap. Stat. Achill. l. 2. v. 419.------ falcemqueve Getes arcumqueve Gelonus:Claud. de Laud. Stilic. l. I. v. 110.------ non falce Gelonus,Non arcu pepulêre Getae, non Sarmata conto:falcatum ensem notat, qualem recentiores sibynam, sive acinacem vocant, ait Barthius ad Stat. d. l. De iisdem Sidon. Paengyrico Aviti,------ iunctus tibi vincitur illicCursu Herulus, iaculis Chunus, Francusque natatu,Sauromata clypeo, Salius pede, falce Gelonus.Quam in tem vide plura apud Lips. Analectis ad Militiam Rom. l. 3. c. 3. in infra in voce Harpe. Proprie vero falx, notum agriculturae instrumentum, et hinc pacis symbolum est. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 34. cuius epigraphe Falx ex ense:Pax me certa Ducis placidos curvavit in usus:Agricolae nunc sum, militis ante fui;quasi totidem verbis expressum ex Esaia c. 2. v. 4. Vide de facibus hisce, Plin. l. 18. c. 28. et in specie, de Falcibus arborariis, lumariis, rustariis, silvaticis, sirpariis, sirpiculis et vineaticis, Salmas. ad Solin. p. 586. Habita autem falx Saturni inventum est; an quod tempus omnia metit, an quod ipse repertor agriculturae fuit, inde Falcifer Poetis cognominatus. Hesiod. a matre datam Saturno, ut patri Caelo genitalia illa abscinderet, fabulatur: quae cum postea in Siciliam decidisset, inde prom. Drepanum ab ea dictum, volunt nonnulli. Aln ita vocatum malunt a falce, quam Ceres a Vulcano raptam donavit Titanibus: Timaeus ab altera, quâ Iuppiter Saturnum castravit. Sed et Saturni falcem non ei a matre datam, verum a Telchine, qui e Creta Rhodum delatus per Cyprum, inde ferrum et aes attulerit ex eoqueve falcem illam fabricaverit, tradit Strab. l. 14. p. 654. Quorum quidquid sit, frumenti in ea Ins. rerumqueve victui necessariarum copliam hoc pacto adumbrare voluêre Poetae: quibus occasionem insuper praebuit, quod crebrae maris undae illuc cum impetu irruentes ita terram corrosêrunt, ut in formam falcis insulam excavaverint uti habet Interpres Apollonii. Plura de Saturni falce, vide apud praefat. Hesiod. Theogoniae v. 161. et seqq. ac Lamb. Barlaeum Notis ad eum doctiss. ulterius vero de Falcium in bello usu, apud Vett. supra, ubi de Curribus falcatis, et infra ubi de urbium oppugnatione apud recentiores, ubi de Elephantis in incendiis compescendis, in voce Ama.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.